Rozmiar: 15909 bajtów

CVII.

1317, Mai 17. Münsterberg.

Privileg des Herzogs Bernhard (s. No. CV.) über die Jagdgerechtigkeit des Klosters.

In nomine domini amen. Qui religiosos cultui divino dedicatos benigno favore prosequuntur eis beneficia temporalia largiendo, nullatenus dubitandum, quin pro eis sempiterne beatitudinis [premia] consequantur. Hinc est, quod nos Bernhardus, dei gratia dux Zlesie et dominus de Furstenberch, ad notitiam singulorum quorumcumque fuerit oportunum nosse, volumus devenire, quod ad nos delatum est a fidedignis nostris homagialibus vicinis monasterii Camencz, quod abbas ibidem interdiceret eis venationem cum feltribus in bonis abbatie; cum tamen in dispendium monasterii aliqui sculteti monasterii cum retibus venarentur, nos autem vocantes dominum abbatem, sufficienter nos litteris informavit, quod a predecessoribus nostris principibus specialem super his habeat gratiam et indultum. Quare volumus omnino monasterium dominio suo sine quovis impedimento gaudere, maxime etiam, cum talibus ferinis nonnumquam nos bonorant, unde volumus simpliciter, quod nullas homagialium vel vasellorum [!] nostrorum in bonis monasterii cum feltribus equitandi vel alio quocumque, modo quadrupeda venandi aut volatilia. cujuscunque generis aucupandi habeat facultatem, sed dominium hoc incussum monasterio permaneat. De scultetis etiam hanc facimus ordinationem: volumus inprimis, quod sculteti dominum abbatem, qui pro tempore fuerit, omnium suarum libertatum dominum et moderatorem cognoscant, in venationibus presertim se ita habeant, quod dominus abbas in omnibus bonis monasterii sine quovis contradiotione venari queat et quod nullus scultetorum monasterii venari habeat sine speciali voluntate domini abbatis licentia et hoc non infra miliare a monasterio. Sin autem abbas alicui licentiari voluerit, aliter non fiat nisi pro bonore suo, puta nuptiis aut dedicatione vel pro novo anno domino abbati offerendo, et hoc tantum in limitibus scultetie sue et cum tribus tantum retibus et si plura habuerit, vel aliis vitibus, quando non habuerit specialem licentiam et venatus fuerit, dominus abbas tali omnia retia auferre faciat et venacionem huic tamquam libertatis transgressori interdicat. Hoc insuper presertim volumus, quod nulli scultetorum aut feodalium penitus cum feltribus equitandi vel venandi aut perdices aliacunque minora pennata capiendi licentiam tribuat, sed hec pro monasterio dominio solum servat. Rippe vero et aquarum decursus a montibus ad villas delluentes, etiam si per eorum fundamenta fluere videntur, cum eorum piscaturis et aliis usibus monasterio attineant nec alicui scultetorum aut aliorum subditorum monasterii licet rippas illas extra suos decursus quocumque deducere, et in his aliquid quodcunque edificare preter jussionem domini abbatis; in punicionibus vero scultetis in suos subditos uti dominiis eorum liceat, cum moderamine tamen et consilio domini abbatis. In cuius rei testimonium presentem litteram desuper datam et concessam sigillo nostro fecimus communiri. Datum Munsterberch anno domini M°. CCC° septimo decimo, sexta feria in Penthecostes, presentibus hiis: domino Hermano de Rychenbach, domino Gersone de Munsterberch, Cunscone filio domini Hermano de Peterszwald, Dirscone de Domancz, Opeschone de Simlicz, Grabosio de Ranaw, Heynrico Buchwald, domino Hermano Belczschaw, Titczkone nostro notario.

S. No. CIV. Das gewöhnliche S. des Herzogs mit Rücksiegel an gedrehter Schnur von ponceaufarbiger Seide. Auszugsweise in deutscher Uebersetzung bei Frömrich S. 61. Charakteristisch für die Fälschung dieser Urkunde ist die geradezu gedankenlose Behandlung sonst wohlbekannter Zeugennamen.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów